Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dimarts, 2 de febrer del 2010

Acta X

Conventus: 20-VI-2009

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN MARRAGINO ET SANCTAE MARIAE VICO DIE VICESIMO MENSIS IUNII, CONSUETA HORA SEXTA P.M.


Primum, ex more, adversus Sancti Martialis templum convenimus Paulus, Damianus et Gregorius, sed inde propinquam romanam viam visitare stauimus.
Via haec apud illam traminis sita est, quod tramen nonnunquam praetergressum est dum nos ibi eramus. Paulus nunquam antea illic fuerat et multum, sicut Damianus et Gregorius, gavisus est. Nonnullas mensuras egimus in via et omnes, aliquibus opponentibus, eam romanam esse mansimus.
Tota via (et eius productione *) percursa, conventum extra Sanctae Mariae cauponam continuavimus. Illic Paulus quod ille ipse nostram declarationem, quam “Qui simus” appellare decrevimus, scriberet, nobis dixit.
Denique, Paulus cum aliis circulis convenire, pro officialitate Linguae Latinae in Unione Europaea, orare proposuit.

* Hodie “Camí de sa Bomba” appellata.



Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada