Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 20 de desembre del 2010

Christi Natalis



Adeste fideles, laeti, triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem
Natum videt regem angelorum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus dominum.

En grece relicto humiles ad cunam
Vocati pastores approperant
Et nos ovanti gradu festinemus.
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus dominum.

Aeterni parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus
Deum infantem pannis involutum
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus dominum.

Pro nobis egenum et foeno cubantem
Pii foveamus amplexibus
Sic nos amantem quis non redamaret.
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus, dominum.