Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 20 de desembre del 2010

Christi Natalis



Adeste fideles, laeti, triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem
Natum videt regem angelorum
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus dominum.

En grece relicto humiles ad cunam
Vocati pastores approperant
Et nos ovanti gradu festinemus.
Venite adoremus, venite adoremus
Venite adoremus dominum.

Aeterni parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus
Deum infantem pannis involutum
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus dominum.

Pro nobis egenum et foeno cubantem
Pii foveamus amplexibus
Sic nos amantem quis non redamaret.
Venite adoremus, venite adoremus,
Venite adoremus, dominum.

dimarts, 14 de setembre del 2010

Pellicula Gratii Aviti

Ecce pellicula philologi Latini Gratii Aviti

dimecres, 23 de juny del 2010

dimarts, 2 de febrer del 2010

Acta XIII


Conventus 24-X-09

ACTA TERTII DECIMI CONVENTUS, QUI FACTUS EST IN CAUPONA PROPE PAROECHIAM SANCTI MARTIALIS, DIE VICESIMO QUARTO MENSIS OCTOBRIS (ITA EST ANTE DIEM IX KALENDAS NOVEMBRES)

Convenimus in caupona Sancti Martialis, Paulus, Gregorius Damianusque. Hac occasione de his rebus locuti sumus:

De problematibus inopiae magistrorum linguae latinae. Johanes Paulo dixit tantam inopiam magistrorum linguae latinae in insulis Baliaris habemus ut septem lycaei non eos inveniant.
De Sancto Antonio. Antonius sanctus aegyptius fuit, in suo tempore magnum momentum habuit.
De documento viae romanae. Paulus documentum de via romana marraginense tulit. Documentum exposuit hanc viam fortasse inter Palmam et Pollentiam esse. Nomen eae populare est ''cami romà'', quod ''via romana'' interpretatur. Forte factura praesens Medii Aevi est. Prope viam basilica palaeochristiana erat, nomen eae ''Cas Frares''. Haec via tuta est ex lege post annum MCMLXVI.
De philosophia aristotelea. Philosophia Aristolelis non multos sectatores habuit in initio Medii Aevi, quia considerabatur non conveniens ad doctrinam christianam. Sanctus Thomas Aquinas fuit primus philosophus christianus qui defendit philosophiam aristoteleam et fecit eam convenientem ad christianismo.

Sententiae:

Distingue tempora et concordabis iura.

Aliquando bonus dormitat Homerus. (Cicero).

Acta XII


Conventus: 19-IX-2009

NOTAE DE CONVENTU QUI FACTUS EST IN CAUPONA PROPE SANCTI MARTIALIS TEMPLUM DIE UNDEVICESIMO MENSIS SEPTEMBRIS HORA SEXTA P.M.


Principalia themata de quibus hodie locuti sumus Paulus, Damianus Gregoriusque sunt:

Omnes qui cupiant, iam in interrete blogum nostrum sine ulla tessera visitare possunt.

De nonnullis sententiis aetatis classicae tales (ex Seneca) ut:

“ Nusquam est qui ubique est”
“ Non convalescit planta quae saepe transfertur, nihil tam utile est ut in transitu prosit “.

De adultorum scholarum hodierno problemate (Damianus in adultorum schola quadam laborat), nam laboris inopiae causa, summe ibi matriculationes auxerunt.

Demum, latine, de bonis et malis hominibus.

Acta XI



Conventus 18-VII-09

ACTA UNDECIMI CONVENTUS, QUI FACTUS EST IN CAUPONA PROPE PAROECHIAM SANCTI MARTIALIS, DIE DUODEVICESIMO MENSIS IULII (ITA EST ANTE DIEM XV KALENDAS AUGUSTAS)

Convenimus in caupona Sancti Martialis, Paulus, Gregorius Damianusque. Hac occasione de his rebus locuti sumus:

  • De feriis aestivis et quomodo ferias agemus. Gregorius dixit iter facere velle ad Oram Opulentam (hispanice: Costa Rica).
  • De diario interretiale (anglice: blog) et quomodo intervenire. Gregorius proposuit nexus cum aliis paginis latinis interretialibus addere.
  • De proximo conventu, quem die vicesimo nono mensis Augusti (ita est ante diem IV kalendas septembres) fortasse nos habere possumus.
  • De praesentia interretiale nostra, et quemadmodum id facere possimus.
  • De signo nostro. Gregorius proposuit signum circuli nostri facere.
  • De via romana. Paulus dixit viam romanam marraginensem in catalogo monumentorum esse.
  • De grammatica latina. Paulus explanationes grammalicales de infinitivo activo atque infinitivo passivo nobis dedit.

Acta X

Conventus: 20-VI-2009

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN MARRAGINO ET SANCTAE MARIAE VICO DIE VICESIMO MENSIS IUNII, CONSUETA HORA SEXTA P.M.


Primum, ex more, adversus Sancti Martialis templum convenimus Paulus, Damianus et Gregorius, sed inde propinquam romanam viam visitare stauimus.
Via haec apud illam traminis sita est, quod tramen nonnunquam praetergressum est dum nos ibi eramus. Paulus nunquam antea illic fuerat et multum, sicut Damianus et Gregorius, gavisus est. Nonnullas mensuras egimus in via et omnes, aliquibus opponentibus, eam romanam esse mansimus.
Tota via (et eius productione *) percursa, conventum extra Sanctae Mariae cauponam continuavimus. Illic Paulus quod ille ipse nostram declarationem, quam “Qui simus” appellare decrevimus, scriberet, nobis dixit.
Denique, Paulus cum aliis circulis convenire, pro officialitate Linguae Latinae in Unione Europaea, orare proposuit.

* Hodie “Camí de sa Bomba” appellata.



Acta IX


Conventus 2-5-09

ACTA NONI CONVENTUS, QUI FACTUS EST IN PAROECHIA SANCTI MARTIALIS, DIE SECUNDO MENSIS MAII (ITA EST A. D. VI NON. MAI.)

Convenimus in paroechia Sancti Martialis, Paulus, Gregorius Damianusque. Hac occasione de his rebus locuti sumus:
  • De vita Sancti Ieronimi qui transtulit Biblia ex lingua hebraica ad linguam latinam. Ieronimus vir doctissimus multis rebus fuit atque viator per plurimas regiones. Gregorius exposuit librum de Sancto Ieronimo quem lexit.
  • De libro vitae Sanctae Catharinae Thomasiae. Paulus comentarium de hoc libro Gregorio et Damiano fecit.
  • De codice caelaturarum et picturarum. Gregorius codicem tulit cum exercitationibus de caelaturis et picturis pompeianis.
Proximum conventum convocaturum esse via interretiale decrevimus.

dilluns, 1 de febrer del 2010

Acta VIII



Conventus: 21-III-2009

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN SANCTO MARTIALE, DIE VICESIMO PRIMO MENSIS MARTII, HORA SEXTA POSTMERIDIANA.


Convenimus Paulus, Gregorius et, primum, Iosephus Antelmus, amicus Pauli. Hodie Damianus abest, nam abhinc nonnullis diebus, primum pater fuit !
In primo, Iosepho Antelmo Paulus et Gregorius Circuli historiam explanaverunt. Item illi omnes de hodiernis methodis (malis et bonis) ad linguam latinam docendam collocuti sunt. Etiam, de pagina interretiale finnica, ubi Nuntii latini inveniri possunt. Postea, Paulus et Gregorius Iosepho cur linguae latinae student et discunt narraverunt.
De pronuntiatione latina quoque nostris diebus (id est, ecclesiastica, restituta...) locuti sumus. Iosephus Antelmus nobis dixit quod linguae latinae classicae pronuntiatio ab nostra hodierna praecipue propter musicalitatem differt.
Postea Paulus magnum librum in lingua latina classica saeculo XVIII scriptum de vita Catharinae Thomasiae, sanctae maioricensis, nobis monstravit.
Etiam de nonnullis rebus super magna lingua graeca locuti sumus. Exempli causa, Iosephus linguam graecam hodiernam eandem linguam quam classicam esse nobis confirmavit. Etiam, Iulius Caesar suam celeberrimam sententiam, Alea iacta est, originaliter graece nec latine dixit.
Et de lingua latina, quae antiqua et media aetate omnino universalis erat et tota Europa studere permittebat.
Denique, Iosephus viam antiquam dies exprimendi (kalendas, nonas idusque utens) explicavit.

Acta VII


ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN SANCTO MARTIALE, DIE VICESIMO OCTAVO MENSIS FEBRUARII, HORA SEXTA POSTMERIDIANA.

Convenimus tantum Paulus et Gregorius.

Haec sunt principalia themata de quibus locuti sumus:

  • Invitationem ad ingrediendam in pagina nostra interretiale Mercedes Alcaraz cum suis sodalibus mittere decrevimus.

  • Item decrevimus Paulo mittere ideas nonnullas de nostro futuro scripto Qui simus ad eum iuvandum hanc declarationem scribere.

  • Nostro globo proprium lemna opus esse putamus. De hac quaestione, id ex editoriale domo Moll appellata recordamur: versum Ovidii Dura tamen molli saxa cavantur aqua. Paulus alumnus ipsius Francisci de Borja Moll, praeclarissimi catalani philologi et illius domus editorialis domini, fuit.

  • De maximi momenti verbo sudatorio (= calefactore) et de modo dicendi “ x partes ex centum “, id est, “ [numerum] centesimae ”; verbi gratia, triginta centesimae (= 30 %).

  • De gravibus vocibus Paucis ante diebus, Abhinc tribus annis, ad catalanas temporales sententias cum “ Fa...” incipientes vertendas

Acta VI


Conventus 24-1-09

ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN SANCTO MARTIALE, DIE VICESIMO QUARTO MENSIS IANUARII, HORA SEXTA POSTMERIDIANA.

Convenimus circuli omnia membra qui interim sumus, id est, Paulus, Damianus et Gregorius.

Haec sunt principalia argumenta de quibus locuti sumus:

  • De neologismis latinis, verbi gratia calefactor et machinamentum *.

  • De verbis signatis cum cruce in glossario Vox appellato (verba christiana, ex sera antiquitate sunt).

  • De nostri circuli blogo, interim tantum pervio nostris convivis.

  • De necessitate addendi verbum latinus nostri circuli nomini (Circulus Latinus Maioricensis).

  • De pronuntiatione diphtongi ae. Paulus cito per antiquitatem eum esse sicut e pronuntiatum putat.

  • De praesente climatica mutatione. Damianus multas maximi momenti explanationes de hac quaestione nobis dedit.

  • De humoris pondere in disciplina, praecipue linguarum (exemplum: methodus Assimil). Demonstratum est quod homines qui antea comicas pelliculas aspexerunt, postea diversas res melius discerunt quam illi qui verbi gratia documentalia viderunt.


Temporis concilii maior pars Paulus nobis priorem actam correxit.

* Catalane “motor”.