Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 12 de gener del 2009

Acta III


Conventus: 20- IX- 2008


ACTA TERTII CONVENTUS, QUI FACTUS EST PALMAE, DIE VICESIMO MENSIS SEPTEMBRIS, SEXTA HORA POSTMERIDIANA.

Convenimus domi Damiani iidem homines prioris concilii, id est, Paulus, Damianus et Gregorius. Hac occasione de his rebus locuti sumus:

De loco ubi ageremus proximum concilium. Cogitavimus utrum ecclesia Sancti Martialis, in vico “Marratxí”, locus optimus esset; Paulus cum rectore Sancti Martialis loquetur.

De lemnate nostri circuli. Paulus proposuit sententiam simplicem sicut “Disce linguam latinam, Europae linguam”.

De possibile nova sodale in circulo nostro, cuius nomen est Mercedes Alcaraz, et magistra linguarum graecae latinaeque est.

Denique, de nostro futuro locuti sumus atque de momento linguae latinae in societate nostra. Meminimus sententiam professoris Stroh, qui dixit : “Linguam latinam nimii momenti est ut in manibus Vaticani sit”.

Proximus conventus ultima hebdomade mensis Octobris in ecclesia Sancti Martialis, Deo volente, sit decrevimus.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada