Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dilluns, 19 de desembre del 2011

Acta XVIII

Acta XVIII

Conventus: 27-III-10

ACTA DE CONVENTU QUI FACTUS EST ADULTORUM SCHOLA MARRAGINENSIS CURIAE DIE SEPTIMO VICESIMO MENSIS MARTII HORA VI P.M. A.D. MMX.

Nova sodalis hodierno conventui interfuit: Anna, Damiani filiola !

Gregorius nuper editum librum astronomicum ex Vincentio Muto, egregio maioricensi, tulit. Hic liber latine – in editione facsimili oblatus – scriptus est et in illo quoque catalana interpretatio invenitur. Paulus de magna qualitate linguae latinae in illo usitatae miratus est.

Pariter, articulum de hominibus sapientibus et neandertalensibus ex Ephemeride (pagina latina interretiali) excerptum, commentati sumus.

Denique, quoque, de linguae latinae hodierna publica condicione aliquibus areis, verbi gratia, nomenclatione Internationalis Astronomicae Unionis, locuti sumus. Quapropter, scite atque feliciter, Lunae et Martis omnia geographica nomina, publice, latina sunt.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada