Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dimarts, 2 de febrer del 2010

Acta XI



Conventus 18-VII-09

ACTA UNDECIMI CONVENTUS, QUI FACTUS EST IN CAUPONA PROPE PAROECHIAM SANCTI MARTIALIS, DIE DUODEVICESIMO MENSIS IULII (ITA EST ANTE DIEM XV KALENDAS AUGUSTAS)

Convenimus in caupona Sancti Martialis, Paulus, Gregorius Damianusque. Hac occasione de his rebus locuti sumus:

  • De feriis aestivis et quomodo ferias agemus. Gregorius dixit iter facere velle ad Oram Opulentam (hispanice: Costa Rica).
  • De diario interretiale (anglice: blog) et quomodo intervenire. Gregorius proposuit nexus cum aliis paginis latinis interretialibus addere.
  • De proximo conventu, quem die vicesimo nono mensis Augusti (ita est ante diem IV kalendas septembres) fortasse nos habere possumus.
  • De praesentia interretiale nostra, et quemadmodum id facere possimus.
  • De signo nostro. Gregorius proposuit signum circuli nostri facere.
  • De via romana. Paulus dixit viam romanam marraginensem in catalogo monumentorum esse.
  • De grammatica latina. Paulus explanationes grammalicales de infinitivo activo atque infinitivo passivo nobis dedit.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada