Qui simus?

Sumus qui divitias communes linguae matris latinae servare volumus. Qui Europam linguam propriam habere putant, etsi despectam vel non satis amatam. Una communi lingua Europae opus est, haec est lingua latina quae simul nulli omnibusque pertinet.

Usque undevicesimum saeculum sermo latinus erat proprius scientiarum universitatumque, nec non iuridica documenta latine scribebantur. Utinam ne unquam perditus esset hic thesaurus unitatis. Sed possibilis est restauratio et audacia studioque opus est.

Novimus multos circulos latinos per Europam creatos esse ad latinitatem fovendam, et unum in Maiorica constituere statuimus. Circulus Latinus Maioricensis nuper natus est et menstruos conventus habemus, quibus diversa themata tractantur et latine loquimur.

Sodalium numerum augere volumus et hac de causa actus nostros per interretem palam facimus.

Nostrum lemna est: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

Harmonia et amore tantum potest Europa construi. Hoc non est possibile impositione unius particularis linguae. Si quis putat linguam anglicam vel gallicam vel aliam imponi debet, communem matrem despicit et fraternitatem rumpit.

Iterum dicimus Europae civibus: "DISCE LINGUAM LATINAM, EUROPAE LINGUAM".

CIRCULUS LATINUS MAIORICENSIS

Si hoc catalaunice legere vis pelle hic.

Si hoc hispanice legere vis pelle hic.

Si hoc anglice legere vis pelle hic.

Si hoc germanice legere vis pelle hic.

Si hoc francogallice legere vis pelle hic.

dimarts, 2 de febrer del 2010

Acta XII


Conventus: 19-IX-2009

NOTAE DE CONVENTU QUI FACTUS EST IN CAUPONA PROPE SANCTI MARTIALIS TEMPLUM DIE UNDEVICESIMO MENSIS SEPTEMBRIS HORA SEXTA P.M.


Principalia themata de quibus hodie locuti sumus Paulus, Damianus Gregoriusque sunt:

Omnes qui cupiant, iam in interrete blogum nostrum sine ulla tessera visitare possunt.

De nonnullis sententiis aetatis classicae tales (ex Seneca) ut:

“ Nusquam est qui ubique est”
“ Non convalescit planta quae saepe transfertur, nihil tam utile est ut in transitu prosit “.

De adultorum scholarum hodierno problemate (Damianus in adultorum schola quadam laborat), nam laboris inopiae causa, summe ibi matriculationes auxerunt.

Demum, latine, de bonis et malis hominibus.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada