Ecce pellicula philologi Latini Gratii Aviti
dimarts, 14 de setembre del 2010
dimecres, 23 de juny del 2010
dimarts, 2 de febrer del 2010
Acta XIII
Conventus 24-X-09
ACTA TERTII DECIMI CONVENTUS, QUI FACTUS EST IN CAUPONA PROPE PAROECHIAM SANCTI MARTIALIS, DIE VICESIMO QUARTO MENSIS OCTOBRIS (ITA EST ANTE DIEM IX KALENDAS NOVEMBRES)
Convenimus in caupona Sancti Martialis, Paulus, Gregorius Damianusque. Hac occasione de his rebus locuti sumus:
De problematibus inopiae magistrorum linguae latinae. Johanes Paulo dixit tantam inopiam magistrorum linguae latinae in insulis Baliaris habemus ut septem lycaei non eos inveniant.
De Sancto Antonio. Antonius sanctus aegyptius fuit, in suo tempore magnum momentum habuit.
De documento viae romanae. Paulus documentum de via romana marraginense tulit. Documentum exposuit hanc viam fortasse inter Palmam et Pollentiam esse. Nomen eae populare est ''cami romà'', quod ''via romana'' interpretatur. Forte factura praesens Medii Aevi est. Prope viam basilica palaeochristiana erat, nomen eae ''Cas Frares''. Haec via tuta est ex lege post annum MCMLXVI.
De philosophia aristotelea. Philosophia Aristolelis non multos sectatores habuit in initio Medii Aevi, quia considerabatur non conveniens ad doctrinam christianam. Sanctus Thomas Aquinas fuit primus philosophus christianus qui defendit philosophiam aristoteleam et fecit eam convenientem ad christianismo.
Sententiae:
Distingue tempora et concordabis iura.
Aliquando bonus dormitat Homerus. (Cicero).
Acta XII
Conventus: 19-IX-2009
NOTAE DE CONVENTU QUI FACTUS EST IN CAUPONA PROPE SANCTI MARTIALIS TEMPLUM DIE UNDEVICESIMO MENSIS SEPTEMBRIS HORA SEXTA P.M.
Principalia themata de quibus hodie locuti sumus Paulus, Damianus Gregoriusque sunt:
Omnes qui cupiant, iam in interrete blogum nostrum sine ulla tessera visitare possunt.
De nonnullis sententiis aetatis classicae tales (ex Seneca) ut:
“ Nusquam est qui ubique est”
“ Non convalescit planta quae saepe transfertur, nihil tam utile est ut in transitu prosit “.
De adultorum scholarum hodierno problemate (Damianus in adultorum schola quadam laborat), nam laboris inopiae causa, summe ibi matriculationes auxerunt.
Demum, latine, de bonis et malis hominibus.
Acta XI
Conventus 18-VII-09
ACTA UNDECIMI CONVENTUS, QUI FACTUS EST IN CAUPONA PROPE PAROECHIAM SANCTI MARTIALIS, DIE DUODEVICESIMO MENSIS IULII (ITA EST ANTE DIEM XV KALENDAS AUGUSTAS)
Convenimus in caupona Sancti Martialis, Paulus, Gregorius Damianusque. Hac occasione de his rebus locuti sumus:
- De feriis aestivis et quomodo ferias agemus. Gregorius dixit iter facere velle ad Oram Opulentam (hispanice: Costa Rica).
- De diario interretiale (anglice: blog) et quomodo intervenire. Gregorius proposuit nexus cum aliis paginis latinis interretialibus addere.
- De proximo conventu, quem die vicesimo nono mensis Augusti (ita est ante diem IV kalendas septembres) fortasse nos habere possumus.
- De praesentia interretiale nostra, et quemadmodum id facere possimus.
- De signo nostro. Gregorius proposuit signum circuli nostri facere.
- De via romana. Paulus dixit viam romanam marraginensem in catalogo monumentorum esse.
- De grammatica latina. Paulus explanationes grammalicales de infinitivo activo atque infinitivo passivo nobis dedit.
Acta X
Conventus: 20-VI-2009
ACTA CONVENTUS QUI FACTUS EST IN MARRAGINO ET SANCTAE MARIAE VICO DIE VICESIMO MENSIS IUNII, CONSUETA HORA SEXTA P.M.
Primum, ex more, adversus Sancti Martialis templum convenimus Paulus, Damianus et Gregorius, sed inde propinquam romanam viam visitare stauimus.
Via haec apud illam traminis sita est, quod tramen nonnunquam praetergressum est dum nos ibi eramus. Paulus nunquam antea illic fuerat et multum, sicut Damianus et Gregorius, gavisus est. Nonnullas mensuras egimus in via et omnes, aliquibus opponentibus, eam romanam esse mansimus.
Tota via (et eius productione *) percursa, conventum extra Sanctae Mariae cauponam continuavimus. Illic Paulus quod ille ipse nostram declarationem, quam “Qui simus” appellare decrevimus, scriberet, nobis dixit.
Denique, Paulus cum aliis circulis convenire, pro officialitate Linguae Latinae in Unione Europaea, orare proposuit.
* Hodie “Camí de sa Bomba” appellata.

Acta IX
Conventus 2-5-09
ACTA NONI CONVENTUS, QUI FACTUS EST IN PAROECHIA SANCTI MARTIALIS, DIE SECUNDO MENSIS MAII (ITA EST A. D. VI NON. MAI.)
Convenimus in paroechia Sancti Martialis, Paulus, Gregorius Damianusque. Hac occasione de his rebus locuti sumus:
- De vita Sancti Ieronimi qui transtulit Biblia ex lingua hebraica ad linguam latinam. Ieronimus vir doctissimus multis rebus fuit atque viator per plurimas regiones. Gregorius exposuit librum de Sancto Ieronimo quem lexit.
- De libro vitae Sanctae Catharinae Thomasiae. Paulus comentarium de hoc libro Gregorio et Damiano fecit.
- De codice caelaturarum et picturarum. Gregorius codicem tulit cum exercitationibus de caelaturis et picturis pompeianis.
Subscriure's a:
Missatges (Atom)